Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea.

sed hoc non dubito quin existimes mihi esse gratum ; illud te rogo ut illos quoque gratos esse homines putes, quod ita esse tibi promitto atque confirmo. qua re velim, quicquid habent negoti, des operam, quod commodo tuo fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant.

ego cum tuo Servio iucundissime et coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex virtute et probitate voluptatem capio.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse. id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim existimes mihi te fecisse gratissimum.

quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam capturum voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum studia illa nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si quid satis dandum erit 'AMPLIVS EO NOMINE NON PETI,' cures ut satis detur fide mea ; deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo.

illud, quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum, ut ipse iudices homini te gratissimo, iucundissimo benigne fecisse. volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere.

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).CICERO SERVIO S.

nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent. itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere.

itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, quom ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.