Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus.

sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. vale.