Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit.

quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius ; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat ;