Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam. nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum ; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.

est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi ; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.