Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore.

nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. vale.