Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis. ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.

sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis. quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas. puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit. qui nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. quae deinceps acta sint scire te arbitror. sed redeamus illuc unde devertimus. accipio excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti.

  1. nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,
ut ait Terentius. quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim. una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit. quid enim prae stare aliud virtus potest? tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.