Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian. fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat. itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .

quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis. ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.

sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis. quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas. puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit. qui nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. quae deinceps acta sint scire te arbitror. sed redeamus illuc unde devertimus. accipio excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti.

  1. nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,
ut ait Terentius. quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim. una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit. quid enim prae stare aliud virtus potest? tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.

Scr. Romae cire. In. m. Mai. a. 711 (43).CICERO CORNIFICIO S.

P. Lucceium mihi meum commendas ; quem quibuscumque rebus potero diligenter tuebor. Hirtium quidem et Pansam, conlegas nostros, homines in consulatu rei p. salutans, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem latrocinio liberata sed nondum omnino explicata. quam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati. sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet.

verum haec hactenus. ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. de te audiebamus ea quae maxime vellemus. de Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores erant. id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.

Scr. Romae vere a. 711 (43).CICERO CORniFICIO S.

Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similis sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium. ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione. tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare.