Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem ; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. te tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas. hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae.

sed hac de re alias ad te pluribus. Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia ; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset. ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. sed haec quoque te ex aliis malo.

T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum. ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.