Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem ; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules. erit id mihi gratissimum. da operam ut valeas.

Scr. Romae post xiii K. Oct. a. 710 (44).CICERO CORNIFICIO S.

nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.