Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit ; ad quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset. quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. .

qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum. intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea quod quicquam exspectes. tuus enim necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat.

nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit ; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis. habes auctores consili publici. qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. ego tuis neque desum neque dero. qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. vale.