Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere

utrumque contra accidit ; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria. equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata. nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam. is tu eris, si quam primum veneris ; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.