Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Pansa amisso quantum detrimenti res p. acceperit non te praeterit. nunc auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se convalescere posse. ego ne consistere possit in Italia Antonius dabo operam ; sequar eum confestim. utrumque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. in primis rogo te ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto. nam de Pollione Asinio puto te perspicere quid facturus sit. multae et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asini.

neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dubium est. Plancum quoque confirmetis oro ; quem spero pulso Antonio rei p. non defuturum. si se Alpis Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus conlocare et te de omni re facere certiorem. iii K. Mai. ex castris Regio.