Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit ; tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare, quam me hercule non habeo tua cariorem. qua re mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum.

Cum tribuni pl. edixissent senatus adesset a. d. xiii K. Ian., haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante K. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p. meritis sileretur (quod factum esset, nisi ego venissem), aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse. itaque in senatum veni mane.

quod cum esset animadversum, frequentissimi senatores convenerunt. quae de te in senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere ; illud tibi persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum. quod quamquam intellego me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum.