Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re p. magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. tu etiam atque etiam vide quid suscipias, quid sustinere possis, neque quam diu vixerit Caesar sed quam non diu regnarit fac cogites. deos quaesumus consilia tua rei p. salutaria sint ac tibi ; si minus, ut salva atque honesta re p. tibi quam minimum noceant optamus. Pr. non. Sext.

Scr. in Gallia citeriore inter med. m. Oct. et ex Nov. a. 710 (44).D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI

si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae. progressus sum ad Inalpinos cum exercitu non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque eos ad tuendas nostras res efficere ;