Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant. ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant. et fide opus est et celeritate. iii Non. Iun. ex castris.

Scr. in Tusculano inter x et iii K. Sept. a. 710 (44).M. CICERO MATIO S.

nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret. num quidnam inquam 'novi?' detulit ad me querelam tuam. de qua prius quam respondeo pauca proponam.

quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta sunt.

et initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror, Trebulano.