Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

L. Lamia uno omnium familiarissime utor. Magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem.

in ea re quantum me possis adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito. velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris. quod ut facias vehementer te rogo.

Scr. Romae xiiii K. Iun. a. 711 (43).M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.

etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari.

etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum timebamus. quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret?

nec dubito quin tu plus provideas ; sed tamen tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat. qua re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius ; sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te vivo imperatorem. xiiii K. Iun.

Scr. Vercellis xii K. Iun. a. 711 (43).D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI

ad senatum quas litteras misi velim prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes. necessario me scripsisse ipse animadvertes ; nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi ; nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est.

Vicetini me et M. Brutum praecipue observant. his ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto. causam habent optimam, officium in re p. summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum. xii K. Iun. Vercellis.

Scr. Eporediae ix K. Iun. a. 711 (43).D. BRVTVS S. D. M. CICERONI

quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam. saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse. ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse 'laudandum adulescentem, ornandum, tollendum' ; se non esse commissurum ut tolli possit. hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente prolatum. veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari, quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbitrium essent conlata.