Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

L. Lamia uno omnium familiarissime utor. Magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem.

in ea re quantum me possis adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito. velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris. quod ut facias vehementer te rogo.