Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci ; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur. de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior ; sed, ut scribis, habes obtrectatores ; quos equidem facillime sustineo, sed a impediunt tamen.

ex Africa legiones exspectantur ; sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam praeter spem umquam ; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora. scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus . Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. id si ita est, omnia faciliora ; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco. tuae partes sunt ; ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.