Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. recurri ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum. iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum.

Cum abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur ; sibi cum M. Lepido convenire. succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare coeperunt ut Pollentiam iter facerent. Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit.