Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos confirmatos domum remittam.

tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.