Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor ; certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. in dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio.

quod ad me attinet, mi Cicero, (ita ab imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur!) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra.

concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. vale.

Scr. Romae iii K. Apr. a. 711 (43).CICERO PLANCO.

etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi. quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus. itaque si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur.

qua re, sit modo aliqua res p. in qua honos elucere possit, omnibus; mihi crede, amplissimis honoribus abundabis. is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium. quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva. me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces. ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae cantas accessit, eaque effecit ut tuam vitam anteferrem meae. iii K. Apr.

Scr. in Allobrogibus ex. m. Apr. a. 711 (43).PLANCVS CICERONI

immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt. non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.

Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi. animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.