Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem. est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt ;

rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri.

adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ; his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio ; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.