Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi. nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me . . mutui amoris.

qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur.

qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum. non est ignotus mihi sensus tuus. neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.

sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem. quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas. .