Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum ; quibus me cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego. illi mihi necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim ; quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas. pridie non. Quintilis.

Scr. in castris ad Mutinam a. d. xvii K. Mai. a. 711 (43).GALBA CICERONI S.

A. d. xviii K. Mai., quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram millia passus centum, quo maturius veniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem. ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. sed noctu, quo tutius venire in castra potuissemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortis praetorias miserat Hirtius nobis.

Cum equites Antoni apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt ; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere ; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. postea quam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. postea quam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ; nondum venerant legiones duae :