Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam. quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti.

nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.