Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar ; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam ; cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. omnibus probari videbatur oratio mea ; sed tu optime iudicabis.

Scr. Romae inter viii et iii K. Quint. a. 711 (43).M. CICERO S. D. C. FVRNIO.

Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit ; sed iam, mihi crede, cognovimus. itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo ; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis.

O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire ; omnis enim tuos ad laudem impetus novi. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.