Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur ; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam.

te quidem, mi Cicero, in dies me hercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cotidie magis tua merita exacuunt ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. viii Idus Iun. Cularone ex finibus Allobrogum.

Scr. in castris v K. Sext. a. 711 (43).PLANCVS IMR COS. DES. S. D. CICERONI

facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore. neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile dixerim.

de militum commodis fuit tibi curae ; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio; ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei p. esse volebam, novissime ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos talis vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt.

nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod consilium nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa †talis victoriae scio, tamen vobis probari spero. non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat. copias vero nostras notas tibi esse arbitror. in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum. ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. quantum autem in acie tironi sit committendum, nimium saepe expertum habemus.

ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset.

scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur.