Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu.

ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit ptolipo/rqion.

Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43).CICERO PLANCO S.

O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis ! atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te ; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces ; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere.

equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei p. temporibus admonitum tecum et cum re p. esse facturum. in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur. quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.

Scr. in Gallia Narbonensis cis Isaram circ. iii id. Mai. a. 711 (43).PLANCVS CICERONI

his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem p. putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei p. tulit fructum. namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur. profeci.