Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque cum a. d. vii Idus Aprilis mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus ; cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo deduceret, feci continuo omnis participes meae voluptatis. interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat. at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras, et eas quas publice.

placuit nobis ut statim ad Cornutum, pr. urb., litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum. senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum. recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est. itaque res dilata est in posterum. eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio ; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu . Servili P. Titius intercessit. res in posterum dilata.