Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Canini tr. pl. eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. itaque postridie placuit ut breviter sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur. quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia.

proxima erat Hortensi sententia, cum Lupus tr. pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consules. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova. consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est factum; perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio adsentirentur. multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierunt.

hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. ego eo die casu apud Pompeium cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam.

haec scripsi a. d. xvi K. Februarias ante lucem; eo die senatus erat futurus. nos in senatu, quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror. de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.