De Fato
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos, si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa; motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est.
Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; habeant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt; ita, cum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri, aut quicquam fieri posse sine causa.
An aliter haec enuntiatio vera esse non potest:
Capiet Numantiam Scipio, nisi ex aeternitate causa causam serens hoc erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset
Capiet Numantiam Scipio, ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio:
Cepit Numantiam Scipio.Potest igitur quicquam factum esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.
Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur:
Veniet in senatum Cato, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse:
Si hoc enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" verum non est, sequitur, ut falsum sit.Quorum isti neutrum volunt; quod fieri non potest.
Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis a)rgo\s lo/gos, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita.
Sic enim interrogant:
Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces; item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet.Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo:
Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.p.263sive non adhibueris, non convalesces
Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est:
Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum erit:
Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici:
sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum:
Luctabitur Olympiis Miloet referret aliquis:
Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum
luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalescescaptiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.
Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haec conclusio:
Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt.
Hoc artius adstringi ratio non potest. Nam si quis velit idem referre atque ita dicere:
Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri, nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera