De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
quid enim
potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi omnia assentari,ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum[*](quorum Reid; horum MfSS. ) est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! dissuasimus nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. sed affuistis, et est in manibus oratio. itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. atque id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.