De Amicitia

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! memineram Paulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur.

De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar,

sic habetote: ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. sed non egeo medicina: me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. nihil mali accidisse Scipioni puto; mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.

cum illo vero quis neget actum esse praeclare? nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit? quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate

in suos, iustitia in omnis? nota sunt vobis. quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.

quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.