De Amicitia

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant—id enim pariter cum omni animante nascitur —deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis—idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani—quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!

sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas

amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt; deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.

itaque in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam. virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.

haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda—honestas gloria tranquillitas animi atque iucunditas; ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit

quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.