De Amicitia

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

sed maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.

quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem

stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.

ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.

quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera[*](opera Reid; opere MSS. ) levandi sunt.