De Amicitia
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.
harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
altera sententia est quae definit amicitiam paribus
officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis
esse sententiam. quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. quin etiam si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.