De Amicitia

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Cicero, Marcus Tullius. De senectute; De amicitia; De divinatione. Falconer, W. A., editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1923.

quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.

quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime

consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.

atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum. tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.

non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla

stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.