de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter; quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud inferos conveniri facit ab Ulixe sicut ceteros qui excesserant vita.

Quamquam quem potissimum Herculem colamus scire sane velim; pluris enim tradunt nobis i qui interiores

p.134
scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus: ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus. alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias adferunt †cui. quartus Iovis est et Asteriae Latonae sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam accepimus.

Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne Nymphae deae quidem igitur. at earum templa sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum Cerberus di putandi.

at id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?" Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim

p.135
philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.

" Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum numero? quid quorum matres? opinor etiam magis; ut enim in iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. itaque Achillem Astypalenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, quo modo illi sunt?

vide igitur ne virtutibus hominum isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes,

p.136
si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia. sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.

Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus; quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. quod si veri simile non est, ne illud quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque unde haec nata sunt reiciemus.

Quid deinde, Ino dea ducetur et *leukoqe/a a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc

p.137
deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus dis avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litteris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt.

An Amphiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vidimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt.

Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod *lewko/rion nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo"

inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam

p.138
longe serpant non vides: solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam inerrantes. cur autem arqui species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi; nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt.

Iam si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in inmensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est.

Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant

p.139
i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit.

Iam Musae primae quattuor natae Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae novem, tertiae Iove tertio Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse.

p.140
Volcani item complures:

primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt, secundus in Nilo natus Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur.

Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant, eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur.

Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum invenisse primusque volnus dicitur obligavisse, secundus secundi Mercuri frater: is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur. Apollinum antiquissimus is quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum,

p.141
alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt accepisse.

Dianae item plures, prima Iovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepimus; tertiae pater Upis traditur Glauce mater: eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus, primum Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur.

Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerva prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam

p.142
Arcades *kori/an nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.

Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere secunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere tertia. Atque haec quidem et alia eius modi ex vetere Graeciae fama collecta sunt. quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.

Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur. Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda?