de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit. idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.

Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt.

E quibus sol, cuius magnitudine

p.90
multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.

Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur,

saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.”

Atque hoc loco me intuens

Utar
inquit “carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate
  1. cetera labuntur celeri caelestia motu
  2. cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.

  1. extremusque adeo duplici de cardine vertex
  2. dicitur esse polus."
p.91
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.
  1. ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
  2. altera dicitur esse Helice,
cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas
  1. nostri Septem soliti vocitare Triones;

paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.

  1. hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
  2. sed prior illa magis stellis distincta refulget
  3. et late prima confestim a nocte videtur.
  4. haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
  5. nam cursu interiore brevi convertitur orbe.
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
  1. has inter veluti rapido cum gurgite flumen
  2. torvus Draco serpit supter supraque revolvens
  3. sese conficiensque sinus e corpore flexos.

eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:

  1. huic non una modo caput ornans stella relucet,
  2. verum tempora sunt duplici fulgore notata
  3. e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
  4. atque uno mentum radianti sidere lucet;
  5. opstipum caput, at tereti cervice reflexum
  6. optutum in cauda maioris figere dicas.

et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,

  1. hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
  2. ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
p.92
Id autem caput attingens
  1. defessa velut maerentis imago
  2. vertitur,
quam quidem Graeci
  1. Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
  1. hic illa eximio posita est fulgore Corona.
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,
  1. quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.

  1. hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
  2. atque eius ipse manet religatus corpore torto;
  3. namque virum medium Serpens sub pectora cingit.
  4. ille tamen nitens graviter vestigia ponit
  5. atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.
Septentriones autem sequitur
  1. Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
  2. quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum.
Dein quae sequuntur:

"huic" enim Booti

  1. subter praecordia fixa videtur
  2. stella micans radiis, Arcturus nomine claro;
cuius pedibus subiecta fertur
  1. Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo.
Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat:
  1. et Natos Geminos invisses sub caput Arcti;
  2. subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur
  3. magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.
p.93
Auriga
  1. sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
  2. adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
  3. at Capra laeum umerum clara obtinet.
Tum quae secuntur:
  1. verum haec est magno atque inlustri praedita signo,
  2. contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem.
Cuius sub pedibus
  1. corniger est valido conixus corpore Taurus.
eius caput stellis conspersum est frequentibus;

  1. has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt
a pluendo (u(/ein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis post terga subsequitur;
  1. namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti.
Hunc antecedit
  1. obscura specie stellarum Cassiepia.
  1. Hanc autem inlustri versatur corpore propter
  2. Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis.
  1. Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti
  2. summum contingit caput alvo, stellaque iungens
  3. una tenet duplices communi lumine formas
  4. aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
  1. exin contortis Aries cum cornibus haeret.
quem propter
  1. Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
  2. et magis horriferis aquilonis tangitur auris.
p.94

Ad pedes Andromedae Perseus describitur,

  1. quem summa a regione aquilonis flamina pulsant.
cuius
  1. propter laeum genum
  1. Vergilias tenui cum luce videbis.
  1. inde Fides leviter posita et convexa videtur.
inde
  1. est ales Avis lato sub tegmine caeli.
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum
  1. gelidum valido de pectore frigus anhelans
  2. corpore semifero magno Capricornus in orbe;
  3. quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
  4. brumali flectens contorquet tempore currum.

Hic autem aspicitur

  1. sese ostendens emergit Scorpios alte
  2. posteriore trahens flexum vi corporis Arcum.
quem
  1. propter nitens pinnis convolvitur Ales.
  1. at propter se Aquila ardenti cum corpore portat.
Deinde Delphinus.
  1. exinde Orion obliquo corpore nitens.
p.95

quem subsequens

  1. fervidus ille Canis stellarum luce
refulget. post Lepus subsequitur
  1. curriculum numquam defesso corpore sedans
  2. at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
  1. hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
  2. Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
  1. proceraque Vincla videbis,
  2. quae retinent Pisces caudarum a parte locata
  1. Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
  2. Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
Propter quae Centaurus
  1. cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
  2. hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,
  1. tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
  2. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra,
cuius longe corpus est fusum,
  1. in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
  2. extremam nitens plumato corpore Corvus
  3. rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
  4. Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.

Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli

p.96
ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?

Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema.

Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.

Huic autem continens aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra

p.97
volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor, minime noceri potest.

Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarumque reliquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.

Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, maximeque earum quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi

p.98
incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.

Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, quid est in his in quo non naturae ratio intellegentis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.