Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Theodorus[*](sq. Val. Max. 6,2 ext. 3) Lysimacho mortem minitanti

magnum vero
inquit
effecisti, si cantharidis[*](cantaridi sumi c. V cantaridis F) vim consecutus es
, Paulus Persi[*](Persi XF Persae s ) deprecanti, ne in triumpho duceretur,
in tua id quidem potestate est.
multa primo die,[*](primo die FVrec et b s primordie X) cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud[*](haud aut F) sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe[*](certa K1 ) non timendam putet. mihi quidem in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis optinetur:[*](obtin. F)
aut bibat
inquit
aut abeat.
[*](habeat G1V) et recte. aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam[*](violentiam R (R2)) vinolentorum incidat, ante discedat.[*](discedat FsR2Vb decedat KH dicebat GR1V) sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.