Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

p.400
  1. Qui/s homo te exsupera/vit usquam[*](usquam Bentl. (s?) umquam) ge/ntium impu/dentia?[*](Enn. Iph. 222)
  1. Quis au/tem malitia/ te?—
nosti, quae secuntur; alternis enim[*](enim eum KR) versibus intorquentur inter fratres gravissimae[*](gravissime KRV) contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
  1. Maio/r mihi[*](mihi om. V) moles, ma/ius miscendu/mst[*](miscendumst de orat. 3, 219, nat. deor. 3, 68 miscendum hic W ) malum,[*](Acc. Atr. 200. 229)
  2. Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam
. quo igitur haec erumpit[*](erumpit Dav. erunt X erit Gr.) moles? audi Thyestem:
  1. Ipsus[*](ipsum W ipsus de orat. 3, 217 lg. 69 (ipsius M ipse L)) hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser[*](Acc. Atr. 200. 229)
  2. Ma/nderem[*](manderem de orat. 3, 219 ML (cf. Sen. Thy. 779) mandarem (con- ferunt Lucr. 2, 638; sed Saturnus liberos katapi/nei, non katabibrw/skei)) nato/s—
eorum viscera[*](viscere GK (bis scr. 1)R viscerae V) apponit. quid est enim quo[*](quoV1 (quod3)) non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.

His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi[*](se ipsi V3 s ipse ipsi X) conligant, —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas[*](dissipatas e corr. in G et R) animi partis rursum in suum locum cogere?—aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat[*](fervescat G1 ) ira. defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior,

quo te modo
inquit
accepissem, nisi iratus essem!

Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt —potest utilis esse insania?—aut naturalem? an[*](an s hanc X) quicquam

p.401
est secundum[*](est sec. s es sec. R esse sec. GKV) naturam, quod fit repugnante ratione? quo modo autem, si naturalis esset ira,[*](ira add. G2 ) aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset[*](aut finem ... 4 esset add. V3 ) ulta,[*](ulta Man. ulla) ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset[*](fecisse V1 ) per iram? ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum[*](clitum iditum K) familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet[*](dubitat K) quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni[*](magna V) aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?[*](oriantur s oriatur) unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione.

Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia[*](loco desperato sententia tole- rabilis efficiatur, si scribas: metus quoque qui est diffidentia inbecilla est adsensio (cf. p. 368, 26) expectati et impendentis mali. propter haec ultima autem verba proximum enuntiatum et si spes — metum ante et si fidentia — imp. mali ponen- dum videtur. ut igitur metus — in malo = w(/ste e)n tw=| fau/lw| (gen. masc. cf. St. fr. 3, 548 p. 147, 9 to\n sofo\n ou)k a)pistei=n th\n ga\r a)pisti/an ei/(nai Yeu/dous u(po/lhYin, th\n de/ pi/stin a)stei=on u(pa/rxein, ei/)nai ga\r kata/lhWin i)sxura/n ktl.) ei/)nai to\n fo/bon, a(sau/tws de\ kai\ ta\ loipa\ pa/qh pa/nta? sed quid Cicero peccauerit quid librarii, incertum. ) [*](difidentia KV3 (itiae V1) defidentia GR) expectati et impendentis[*](inp. V) mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum. ut igitur metus,[*](metum mecum G1V1 ) sic reliquae[*](reliqui K1 ) perturbationes sunt in malo. ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine[*](valitudini V) animi, sanabiles[*](sanabiles s sanabile est) tamen,

p.402
ut Socrates dicitur: cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus,[*](zopirus GK) qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata,[*](sic nata Po signa (insita vel innata Bentl. Dav. quod potius de eis rebus dicitur quas etiamnunc habe- mus) cf. fin. 2, 33 ut bacillum aliud est inflexum de industria, aliud ita natum fat. 9 al. ) sed ratione a se[*](adse R1 ) deiecta[*](deiecta diceret K valitudine R) diceret.