Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et[*](prius et om. G1 ) de communi condicione vitae et proprie,[*](propriae G1KVH (sim. 358, 6)) si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia[*](tertiam H) summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil[*](nil G) posse profici. nam Cleanthes[*](cleantes X (24 GK1) Cl. fr. 577 ) quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim[*](enim om. G1 ) esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris;[*](erit... 21 detraxeris (sine 18 nam... 19 eget) H) alienum autem tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes[*](suscipi... 24 Cleanthes om. K) [*](Cleanthes del. Ba. sed cf. Va. Op. 2, 130. 409 ) ipse fateatur. quid enim dicemus, cum Socrates[*](Aisch. Socr. fr. 10 D. Aug. civ. 14, 8) Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis

p.357
esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret,[*](illam ante dep. add. V2 )—quid dicemus, Cleanthe?[*](acleanthe V (356, 23 cl. in r. V2) o cleanthe Str. p. 58 ) tum[*](tum (cf. 356, 23 aliquando)] num edd. aegritudinem X corr. K1RcV1 ) in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?

quid? illa Lyconis qualia[*](quia GRV1 (a eras.)) sunt? qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.[*](mali X corr. V2 ) quid ergo? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? ad Epicuri consolationem satis est ante dictum.

ne[*](ne nonne K (ss. 2)) illa quidem firmissima consolatio est, quamquam[*](quamquam quidquam K1 ) et usitata est et saepe prodest:

non tibi hoc soli.
prodest haec quidem, ut dixi,[*](dixi p. 345, 13 ) sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. ut enim[*](enim om. G1 ) tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi[*](crys. KR chris. G) ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus[*](opus s onus X) est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se[*](se exp. V2 ) ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam[*](lenienda. nam quam X nam del. s ) quisque curationem recipere possit, videndum est.[*](nimirum ... 26 est H)

Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te[*](a te ante K) propositum, aberravit oratio. tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet

p.358
turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui[*](qui add. V2 ) nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum,[*](tum post rectum add. Vc ) se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit. edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num[*](num Vx nunc X num quid We. sed cf. Mue. ) quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus,[*](viderimus V1 ) quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.