Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

itaque Aristoteles veteres philosophos[*](Arist. fr. 53) accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut

p.352
gloriosissimos fuisse; sed[*](sed si V) se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.[*](Aristoteles . .. 352, 3 fore libere redd. Lact. inst. 3, 28, 20 ) Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam[*](tamen KR1 ) exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur. querebatur[*](quaerebatur VK2 quaerebat GK1 (quer-) R) igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui. quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa[*](multa V2 s multi) sibi etiam atque etiam esse discenda?

neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil[*](quia n. G1 ) est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum[*](lungendum GV1 (prius n eras.) iungen- dum KR) viris?[*](sqq. cf. Hier. epist. 60, 5 ) qualis fuit Q. Maxumus[*](fuitque maxumus G2 (quae G1) KV ( ss. m. 3) ac fortasse R1 (Q post fuit in r. m. al.)) efferens[*](efferrens GR1V) filium consularem, qualis L. Paulus[*](paullus RG1 e corr. V1 (l eras.) cf.p. 263, 17; 274, 19; 457, 7 ) duobus paucis[*](lucius et marcus X) diebus amissis[*](amisis G1R1V1 ) filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione[*](consolationem G -ne V) conlegimus.

quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura, sed in opinione esse aegritudinem.

Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus[*](oileus V) ille apud

p.353
Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte[*](morte V) consolatus esset, is cum audivisset[*](audisset K) de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur:
  1. Nec ve/ro tanta prae/ditus sapie/ntia[*](Soph.fr. 666)
  2. Quisqua/m est,[*](quisquamst edd. ) qui aliorum aeru/mnam dictis a/dlevans
  3. Non i/dem, cum fortu/na mutata i/mpetum
  4. Conve/rtat,[*](convertit Sey. clade ut subita X corr. s ) clade su/bita frangatu/r sua,
  5. Ut i/lla ad alios di/cta et praecepta e/xcidant.[*](ex p. G2 )
haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem[*](iidem Ern. (idem tamen Phil. 2, 91 al.) hi (= i cf. praef.) W et Sey. ) tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis[*](illis Urs. ex s allis) requiramus.

Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo[*](aegritudo add. Vc ) insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.[*](sed ... 16 arbitrantur H) accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.