de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea quae versantur[*](versentur BE) in caelo?[*](add. ('videtur Cicero scripsisse ea quae versantur in caelo id esi corpora caelestia') Mdv. ) quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam[*](add. Se.) vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et[*](et aut BE) pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum[*](pro aut Africanorum 'scribendum videtur ut Africanorum, quod iam Goerenzio in mentem venit' Mdv. ) aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni[*](que om. A) virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?

quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam[*](ipsam non BE) per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.

Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem[*](timiditatem Guyet. temeritatem) et iniustitiam et intemperantiam

p.104
cum dicimus esse fugiendas[*](fugiendas (sequitur ipsis) Se. fugiendā AN fugienda (super a lineola videtur erasa) R fugiendam BV fugiendū E cf. I 50 copulatas et turbulentae) propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim kaki/as Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.

Ne tu, inquam, Cato, verbis[*](ante aut post verbis excidisse videtur uteris) illustribus[*](inlustr. A) et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavis[*](quavis dett. quāvis ABE quamvis RNV) lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissime[*](rectissime igitur BE) mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo[*](id eo ideo E io R) ipso vitium[*](vitium dett, vitio) nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin kaki/an malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur.

Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam[*](qua tractata Guyet. ) a Peripateticis mollius—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter

p.105
ignorationem[*](ignorantiam R) dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio[*](aio aĩo V animo R oio (prior o ab alt. m. in ras.) N) discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod[*](non ex omni quod Dav. non quod ex omni ARV noro quod ex omni BE numquam ex omni N) aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent.

An vero certius quicquam potest esse quam illorum ratione,[*](illorum ratione Lamb. illo ratione (rōe R) AR illa ratione BEV illa ratio est N) qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeo[*](equuleo R) torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus[*](ut in omnibus NV uti noiibus R uti nominibus ABE) tormentis conservetur beata vita[*](beata vitaz ARN vita beata BEV) sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore[*](leviori BE) de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem.

Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae

p.106
nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.

etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne[*](sed potest ne V sed postne AB sed post ne E sed ne (inter sed et ne ras. duarum fere litt.) R sed pot ne (pot ex corr. alt. m., t in ras.) N) rerum maior esse dissensio?

Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei[*](add. Halm.) stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum[*](corporearum dett. incorporearum RN in corpore (incorp. E) harum ABE in corpore sitarum V) aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim appellemus eu)kairi/an—non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio—kato/rqwsin enim ita appello, quoniam[*](quoniam A qnĩa (o et in ras. nĩa ab alt. m.) N quod BE quomodo V) rectum factum kato/rqwma—, recta igitur effectio,[*](kato/rqwsin ... effectio (v. 29) om. R) item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi

p.107
accessionem nullam habet.

ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.[*](anteponent Bentl. Mdv.; anteponentur A RN V anteponerentur BE) Nec vero satis acute dicunt:

si bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse[*](esse longum BE) quam brevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.

itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse—isdem placere esse alium alio et[*](et ABERV (sequitur itemque; cf. p.188, 15 sq. et eos ... nosque), et (= etiam, ab alt. m., ut vid.) N) sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat[*](adpropinquat (appr.) edd. ut propinquat ABER apropin- quat N2 propinquat N1V) ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum[*](habitum dett. aditum (additum R)) nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.

Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea

p.108
et consequentia, ne de horum[*](de eorum R) quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen[*](tamen N2 et tamen) utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.

Divitias autem Diogenes censet eam[*](eam non eam dett. ) modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam;

sed, etiam uti ea[*](uti ea Bai. ut in ea ABRN ut inea E ut ea V (etiam uti ea contineant = etiam si concedatur ea divitiis contineri)) contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque,[*](itaque = et ita (ita i. e. si concedatur divitias voluptatem et valitudinem continere)) si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at,[*](at edd. aut) si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,[*](id quod sit in bonis RN id qua sit in bonis BE nulla ars divitiis (cf. v. 17) A om. V) quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.

quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis[*](commendationis (comend., cōmend.) ARNV) et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.

Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam[*](non ullam AV, N2 (ul ab alt. m. in ras.), non nullam R non nulla B nonulla E) esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum

p.109
id solum esse bonum, quod esset[*](esset om. A) honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.[*](alia neutrum RNV aliane verum A alia neutrumque BE)

quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum,[*](gloriae, divitiarum, similium rerum 'ipsius Ciceronis in scribendo lapsus' Mdv. similium rerum in usu O. Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 246 ) alia[*](alii AR) autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgme/non, contraque quod a)poprohgme/non nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem huius verbi[*](verbi (post huius) om. A) faciendi Zenonis exponere.

Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim[*](id est enim Mdv. idem enim est (in N enim ab alt. m. superscr.; V om. enim)) prohgme/non), sed eos, qui in aliquo honore sunt,[*](sunt R sint) quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco[*](primo loco O. Heinius ibid. p. 245 pri- morie A p'mori e loco BE primove R primorie (o corr. in a) N primore V) sunt, sed ea, quae[*]('In primorie latet primo ordine, quam vocem adscripsit qui haec ad antecedentia quorum ordo proxime accedit ut secundus sit accommodare studeret' H. A. Koch p. 37. Cf. etiam p. 110, 5 sq. ) secundum locum optinent, prohgme/na, id est producta,

p.110
nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum e verbo—vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus.

quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum[*](praepositum edd. propositum) vel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi a)dia/foron dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis[*](satis om. A) aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse[*](esse P. Man. esset) praeposita. recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:

Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra,[*](qui aliter contra edd. qualiter qui contra AR qui aliter qui contra BENV) neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.

Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telika/ dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno[*](uno dett., om. ABERNV) non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci poihtika/, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam[*](sapientiam deft. sapientem) volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est in illo[*](est in illo Dav. est illo ABERN1 est cum illo N2 cum illo V) pertinenti

p.111
genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, id efficiens dici potest.[*](secl. Mdv.)

Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut[*](ut et BE aut NV) motus, in quibus sunt et praeponenda[*](sunt et praeponenda RNV sunt et ponenda A et praeponenda sunt BE) quaedam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo.