de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Licet hic rursus ea commemores,[*](ea commemoresp. 28,19 sqq.) quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*](rationi possit R) et sententiae suae dicere.
Utilitatis causa amicitia est quaesita.[*](est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE) Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*](gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto)) collige omnia, quae soletis:
Praesidium[*](praesidiump. 30, 3) amicorum.Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?
Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*](inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R) quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.
Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*](attamen V) ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.
quoniam[*](quoniam quo A) igitur omnis summa[*](summa omnis BE) philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam[*](miseriam om. R.) omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi[*](sibi semper BE) illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet[*](diffidit BE) perpetuitati bonorum suorum,
neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici[*](dici ed. Veneta 1494 duci) solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,[*](At enim P. Man. etenim) quem ad modum tute dicebas,[*](dicebasp. 27,19—21) negat Epicurus diuturnitatem[*](nec diuturn. BEV nec diuturn. N) quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam[*](effici voluptate beatam vitam A) putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum[*](epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E) et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter[*](iupiter) quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate.
At enim hic etiam dolore.At eum nihili[*](nihili edd. nihil (nichil)) facit; ait enim se,[*](se RNV, superscr. A, om. BE) si uratur,[*](si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura- turum NV)
Quam hoc suave!dicturum.
qua igitur re ab[*](ab a BE) deo vincitur,
Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.[*](docuitp. 20, 20 sq.) Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam[*](voluptates ipsas Non. ) contemnunt, iis[*](iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N)
Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis[*](iis Mdu. his AER hys B hijs NV) beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter[*](alter A2BEN aliter A1R alr (= aliter) quam V) Epicurus, beatum esse describit his fere verbis:
cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc[*](se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V) habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?[*](vesperam R vespm V) dolor ergo,[*](go (= ergo) ARNV igitur BE) id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id[*](id Bentl. ad BE om. ARNV) ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe
Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum[*](quorum que non R) alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem est interdum[*](interdum est A) necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo[*](philocteteo A2 philocteto A1R philoctere BE phyloctete N phylotete V) funestare,
Huic Epicurus praecentet,[*](praecentet BE p tirent et R et AN1V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N2 ) si potest, cui
- Quod éiulatu,[*](heiulatu ARN) quéstu, gemitu, frémitibus
- Resonándo mutum flébiles vocés refert.
- E[*](add. Bai.) víperino mórsu venae víscerum
- Venéno inbutae taétros cruciatús cient!
Sic Epicurus:
Philocteta, st! brevis dolor.[*](st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor levis ABERN1 si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N2 in marg. ) At iam decimum annum in spelunca iacet.
Si longus, levis;[*](lenis AR) dat enim intervalla et relaxat.
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum[*](cum que BE; fortasse legen- dam quoniam, cf. ad p. 31, 25 ) et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis[*](impendentis RN impedientis V) torquet
Si gravis, brevis; si longus, levisdictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas[*](intellegas (intellig.) BEA2 intellegat A1 intelligat R intelligantur N intelligatur V) facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit,
vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem[*](autem om. A) aderant[*](aderant om. BE) vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit,
tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam[*](me et philosophiam Bai. me (ne R) et philosophia A1RN me philosophia BE me et philosophia et A2V) voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.
non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,[*](despexit BEN) quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in[*](et in ARNV et BE) victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae
cum summis doloribus laetitia.
Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit,
gaudeo.Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas? quid in [*](add. Mdv. ('ex addidit, opinor, A. Man. Ex (de?) an in (cum tam officiose agis) adden- dum fuerit dubitari potest' Mdv. sed ī ante isto facilius excidit quam ex)) isto egregio tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad corpus refers?
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum[*](scriptum epistula (epla B) BE) ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur[*](redarguitur edd. redarguetur) ipse a sese,[*](sese se A) convincunturque[*](convincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R) scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?