de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut[*](aut (post Philippi) om. R) Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum[*](voluptatum dett. utilitatum) diceretur. non elogia[*](elogia edd. eulogia) monimentorum id significant, velut hoc ad portam:
Hunc unum[*](Hunc unum Ern. uno cum ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno cui) N ymo cum V) plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.
Idne
Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,[*](mererere cod. Paris. Madvigii merere) cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos[*](fugiendos RNV figiendos A fingendo BE) tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.
elicerem[*](Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N)) ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem
Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.
Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
Recte, inquit, intellegis.
Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.
Eiuro,[*](Eiuro Gz. Iuro (Itiro R)) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,[*](levius BENV levius an le- nius incert. in R) hic Stoicorum more nos vexat.
Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis[*](honestis honestati NV) iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere[*](tenere (ten ab alt. m. in ras.) N petere) iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque
quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum probetur oportet [*](probetur oportet C. F. W. Mue. probetur ut ABER pro- betur aut N probetur V) summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest[*](potest dett. posset AERNV possit B) esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
ipse etiam dicit[*](dicitcf. p. 13, 24—29) Epicurus ne[*](ne nec RNV) argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec enim in Torquati sermone quicquam[*](sermone quicquam VN2 sermone nec quicquam (quitquam ABE)) implicatum[*](inpl. R) aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur.
itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non[*](non BENV om. AR) sint,[*](sint Mdv. sunt) geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque
Quamquam ex omnibus philosophis Stoici[*](Stoyci V Stoicis (Stoyc.)) plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum. quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia[*](a Graecia om. BE (se- quitur nobis = Romanis, i. e. Romani concedere debent)) est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et[*](et (ante quoniam) Mdv. etsi) quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam[*](quamquam quam A) ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis,[*](pro latinis N prolationis (prolaci. BE)) ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime
nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem[*](ne repnsionē R ne pren- sionem ABE rephensionem N nec reprensionem V) quidem vulgi inanem reformidans[*](inanem non ut credo reformidans (punct. ab alt. m. pos.) N) in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est, videbatur.
quod cum accidisset ut alter alterum necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem.
Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum.[*](vespm BE vesperam R) causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc[*](hinc BE hīc (īc ex corr. m. alt.) N hic A huc RV) libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari. est enim mihi magnae curae—quamquam hoc quidem proprium tuum munus est—, ut ita erudiatur, ut et patri et Caepioni[*](scipioni BER cepioni V) nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi[*](avi avunculi Schuetz. 'cui sic assentior ut ipsum Ciceronem perturbatione quadam memoriae avi scripsisse putem' Mdv. (cf. index nom. et rer. s. v. Q. Servilius Caepio). )
Praeclare, inquit, facis, cum[*](cum quod Wes. apud Mdv. ) et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos[*](testamento libros suos tibi BE) commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.[*](veniet paratior sit et quidem A venerit (in E incert.) paratior sit et quidem BE veniet paratior sit. Equidem R cu ul si venerit paratior sit Et quidem N1 veniet paratior sit quidem N2 veniet paratior sic equidem V)
Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.
Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos[*](quos om. BE) hic[*](hichic ul hic N his AR hys BE om. V) tandem requiris?
Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios,[*](aristotelios A aristotilis BE aristoteles R aristotili hos N1 aristotelicos N2 aristotilicos V) quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.
Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis ducere.
Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te[*](te om. NV) rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.
Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid[*](quidquid BV quitquid E Quid quod R) enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.
Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esse[*](exequant esse V, N (post t ras., es ab alt. m.); exequantes se ABE ex sequentes se R) communem?
de quibus cupio scire quid sentias.
Egone quaeris, inquit,[*](inquit N inquam) quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem[*](expertem virtutis BE) aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare,[*](firmare affirmare (adfirmare A). 'Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. ) quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur[*](cur N om. ABERV) opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.
Quae adhuc, Cato, a te[*](a te B ate E ante) dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his[*](his edd. siis A, si BE; is (post eras. breviss. vocabul., cuius initium cognoscitur, fort. ) R; his (h ab alt. m. in ras.) N; si is V) istud honestum non summum
Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae[*](quae qui AR) secundum naturam sint, habere delectum, qui[*](qui edd. quae (que)) omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti[*](uti edd. ut in) nulla selectione uterentur, hi[*](hi Mdv. hy BE huius ANV h (= huius) R) virtutem ipsam sustulerunt.