Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium ab ipsis etiam para/doca appellantur, temptare volui possentne proferri in lucem id est in forum et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista para/doca quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima.

accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis qetikw=s, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina exisse adpareat.

p.1003
o(/ti mo/non to\ kalo\n a)gaqo/n.

vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius quam res tanta dici potest. numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.

in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia pecuniae membra verbo

bona
putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.