Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.

sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur; quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein

p.1004
publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? ponite ante oculos unum quemque regum.

voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum.

Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor? quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -: cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?

veniant igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, similis malint?

atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita

p.1005
dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non eum, qui id possidet, meliorem facit?