Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Magnum[*](cf. testim.) ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta[*](per accepta V cepta B1 ) doctrina[*](clarit A3B2 ) quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. ut enim urbanis[*](urbanis Ven. 2 humanis AVB) [*](urbanis A1B -nus A2 om. V) admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;[*](profuit A1 B 1 ) deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent.[*](prudentes agn. Reitz. ) post ad Mithridaticum bellum missus[*](missis A1V1B1 ) a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;

idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur,[*](expectabatur dett. Rom. spect-AVB) qui adulescentiam[*](adulescentia A1V1B) in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando[*](percontando V2 -tendo A3 -tenda A 1V1 -tanda B) [*](cf. schol. Cic. Gron. D p. 320, 14 St.) a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten-

p.27
sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei[*](et V1B1 A1 ) memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo quod haerebant in memorial quaecumque audierat[*](aut A2B) et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat[*](estet A 1V1B1 ) etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic ille in animo res insculptas habebat.

tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus. tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem[*](urbe A1V1B1 ) currum clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam id cum mea[*](cumea A1V1B1 ) laude communicenm.

Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec

p.28
interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi[*](generi dett. Ven. -re AVB) tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed et[*](et1 om. B1 ) pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique[*](quicque A 1V1 cumdque A2V2 cuique B2 ) esset[*](esse A1V1B2 ) ea memoria[*](eam memoriam B2 ) quam[*](qua Bentl. ) ante dixi ea[*](eam B2 ) saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.[*](audierat Ern. )

Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui[*](qui om. A1 ) philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante[*](anteimmo post) censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.

Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus[*](congressos ABp ) esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim[*](Hortensium dicit) si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-

p.29
quam aliud ut[*](del. A2V2 ) videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam[*](numquam dett. Ven. ) a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus[*](facimus A1VB) nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

Sunt etiam, qui negent in is qui in [*](add. Asc.) nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur 15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam mortuis invidere.

Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae[*](omnes dicere quae uid. A2V2 o. d. qui scire sibi uid. Vm; se scire arbitrantur Ha. docere se profitentur Pl. ) videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra[*](nostram V1B1 A1 ) quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in[*](uti in B) utramque partem dicendo et

p.30
audiendo eliciant[*](eliciant M eliceant AVB) et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;