De Republica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.

--- dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno. Et multo etiam magis, inquit Mummius; nam in regem potius cadit domini similitudo, quod est unus; plures vero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa

p.351
beatius. Sed tamen vel regnum malo quam liberum populum; id enim tibi restat genus vitiosissumae rei publicae tertium.

Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum, Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi, praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? Sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil potest videri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.

[*](M.) Quam igitur relinquis populari rei publicae laudem? [*](S.) Tum ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane videtur esse res publica? [*](M.) Mihi vero videtur, et minime quidem vituperanda. [*](S.) Recte dicis; sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus ---
p.352
---

Non. 301M

Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur.

Non. 364M

Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos.

Non. 431M

Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.

Sch. Iuvenal. Sat. 10.362

Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior.

Prisc. GL 2.255K

nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus?
p.353

Non. 500M

Atque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit.

Lactant. Div. Inst. 5.11.2

Etenim, si nemo est
p.354
quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore.

August. c. Iul. 5.12.59

se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum.

Non. 234M

eademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem.

Non. 343M

Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad †concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit.

Non. 159M

cum adhibent in pecuda pastores.

--- gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.

Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Nam ---

Serv. A. 5.546

ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur.
p.355

Non. 20M

non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt.

Serv. A. 10.325

opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent.

--- nudari puberem. Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam levis epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum ---

p.356

Non. 362M

et noster Plato magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem ullam queat dicere.
Non. 308M
Ego vero eodem, quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit.

Non. 24M

Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est.
Non. 423M
Horum †in severitatem dicitur inhorruisse primum civitas.
Non. 499M
Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus.
Non. 5M
Ita magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres.
Non. 306M
Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant.
Non. 23M
Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.

Non. 24M

Nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. Fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit, quod dicitur.
Non. 194M
In cive excelso atque
p.357
homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem †meam esse levitatis.

Non. 430Msq.

Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur--- . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
Non. 174M
eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae.
Non. 293M
quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint.
Non. 519M
nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum.
Prisc. GL 3.76K
Non enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum.
Non. 469M
Cui quidem utinam vere fideliter †abundiente auguraverim.

August. C.D. 2.14ext.

Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates!
p.358
p.359

August. C.D. 2.13

Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.

August. C.D. 2.9

Numquam comoediae, nisi consuetudo vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. --- quem illa non adtigit vel potius quem non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari; sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere---

Nostrae contra duo decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. --- veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.